

Evangelium Secundum Lucam*
Caput 23: Versus 27
Sequebatur,etc. Sed non eadem mente crucem sequitur: Mali sequuntur ut morientem laeti aspiciant. Mulieres, ut quem vivere desiderabant, moriturum, morientem, et mortuum plorarent. Nec ideo inducitur solus mulierum planctus, quando et multi viri dolerent, sed quia femineus sexus quasi contemptibilior, liberius poterat praesentibus principibus sacerdotum, quod contra eos senserit ostentare. Quia veronovit Dominus qui sunt ejus[II Tim. 2.], praetermissa furentis populi turba, ad amantes et plangentes se feminas oculos et ora convertit.Quae plangebant.Tristabantur de vita mortali, quae morte erat finienda, non de caecis qui medicum occidebant.